Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.29.1 | Cic. Fam. 13.29.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.29.5 |
13.29.1
non dubito quin scias in iis necessariis , qui tibi a patre relicti sunt , me tibi esse vel coniunctissimum non iis modo
causis , quae speciem habent magnae coniunctionis , sed iis etiam , quae familiaritate et consuetudine tenentur , quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse . ab his initiis noster in te amor profectus auxit paternam
necessitudinem , et eo magis , quod intellexi , ut primum per aetatem iudicium facere potueris quanti quisque tibi faciendus esset , me a te in primis coeptum esse observari , coli , diligi . accedebat non mediocre vinculum cum studio . rum , quod ipsum est per se grave , tum eorum studiorum
earumque artium , quae per se ipsae eos qui voluntate eadem sunt etiam familiaritate devinciunt .
exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia
quo spectent . id primum ergo habeto , non sine magna
iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam .
C . Ateio Capitone utor familiarissime . notae tibi sunt varietates meorum temporum . in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia , etiam res familiaris C . Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae .
13.29.3
huius propinquus fuit
T . Antistius . qui cum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque ei successum esset , Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit . facere Antistius nihil potuit ; nam si potuisset , nihil ei fuisset antiquius quam ad Capitonem , quem ut parentem diligebat , reverti , praesertim <cum >
sciret quanti is Caesarem faceret semperque fecisset . sed oppressus tantum attigit negoti quantum recusare non
potuit .
13.29.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.29.1 | Cic. Fam. 13.29.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.29.5 |